Ubi Caritas - Audrey Assad
Ubi caritas et amor deus ibi est
Congregavit nos in unum christi amor
Exultemus et in ipso iucundemur
Timeamus et amemus deum vivum
Et ex corde diligamus nos sincero
Ubi caritas et amor deus ibi est
Simul ergo cum in unum congregamur
Ne nos mente dividamur caveamus
Cessent iurgia maligna cessent lites
Et in medio nostri sit christus deus
Ubi caritas et amor deus ibi est
Simul quoque cum beatis videamus
Glorianter vultum tuum christe deus
Gaudium quod est immensum atque probum
Saecula per infinita saeculorum